- BONAVENTURA
- BONAVENTURAprius Iohannes Fidanzius, Franciscanus Theologus, ex opprdo Bagico regio, vulgo Bagnarea, in Tuscia, ob virtutum commentarios editos, in Cardinalium numerum ex Generali a Gregorio X. relatus est. Habitum, quô nunc utuntur Franciscani Cardinales, instituit, cum prius aliorum Cardinalium modô incederent. Sacros multos libros scripsit: Obiit A. C. 1274. a Xisto IV. in Sanctorum catalogum relatus est. Huius postea libros in epitomen redegit Guil. Fulginas eiusdem ordinis. Volaterran. Addo, quod a Graecis, ut quidam volunt, Eutychius, ac dein Eustachius dictus, in baptismo Iohannes Fidanza, sive Fidantius appellatus est; Discipulus fuit Alexandri Halensis, Episcopus Albanensis ac Cardinal. Doctoris Seraphici nomine insignis. Opera eius 8. Tom. in fol. prodierunt Romae A. C. 1588. 1598. Venetiis 1575. 1611. in 4. Vol. in fol. Moguntiae A. C. 1609. et alibi. De eo Halensis dicere solitus legitur: In fratre Bonaventura Adam peccâsse non videtur. Bellarminus, Deo hominibusque amabilis: Lutherus, Bonaventura praestantissimus est. Item alius eiusdem nominis et ordinis, Patavinus, Cardinalis tituli S. Caeciliae sub Ioanne XXII. A Cartanensi Principe sagittâ peremptus, dum Ecclesiae libertatem contra tyrannos tueretur. Volaterranus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.